monumenta.ch > Plinius > sectio 142

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 26, 142
{LXXXVII} dictamnum pota sagittas pellit et alia tela extrahit inlita - bibitur ex aquae cyatho foliorum obolo -, proxime pseudodictamnum; utraque et suppurationes discutit. aristolochia quoque putria ulcera exest, sordida purgat cum melle vermesque extrahit, item clavos in ulcere natos et infixa corpori omnia, praecipue sagittas et ossa fracta cum resina, cava vero ulcera explet per se et cum iride, recentia vulnera ex aceto;